- PILOSI
- PILOSIGraece τριχιῶντες, occurrunt Esaiae, c. 13. v.22. etc. 34. v. 14. ex Aquilae versione, qui ita vocem Hebr. Gap desc: Hebrew exponit. Hieronymo sunt Styri vel Incubones: unde sumpta vox Satyrorum, in nuperis versionibus, atque eo libentius usurpatur, quod species, qualem Poetae describunt, abhircina non abludit,neque ipsa Satyri vox ab hebr. Sabir. Et certe a pilo Hebraeis Gap desc: Hebrew est hircus, animal hirsutissimum: quemadmodum Graece τράγον dici volunt, ἀπὸ τῆς τραχύτητος, a pilorum asperitate. Sed et nomine Gap desc: Hebrew, idola vel daemones appellari videas, Levit. c. 17. v. 7. et 2. Chronic. c. 11. v. 15. qua de re diximus supra, voce Hircipili. nempe Diabolus hirci specie se praebere conspiciendem amat. Unde in Iamblichi Babylonicis, τράγου τὶ φάσμα ἐρᾷ Σιμώνιδος, Hirci spectrum aliquos deperit Simonidem. Et apud Philostr. Vitâ Apollonii, l. 6. c. 13. Venerat in vicum (Aethiopiae prope Nili cataractas) decimô iam ante mense Satyri spectrum (i. e. Diabolus, Satyri specis) furens erga mulieres, iamque duas illarum interfecisse ferebatur, quas videbatur maxime amare. Idem iudicium de Silvanis, Faunis et Gallorum Drusiis, de quibus Augustin. agit de Civ. Dei, l. 15. c. 23. etc. Itaque, cum locis praefatis praedicitur fore, ut in desolatis urbibus hirci saltent et clament alter ad alterum, spectra intelligas potius quam veros hircos: Quae eadem mens illis fuit, qui pro hircis vel daemonia vel pilosos, explicant; aut Satyros, i. e. Satyrorum specie Daemones apparentes. Ullos enim aut iam extare aut unquam in rerum natura exstitisse, homines istiusmodi Pilosos sei Satyros, falsum est, Nec enim assensum meretur magnus Scriptor, qui Satyrum introducit Antonium in eremo rogantem, ut pro se communem Deum deprecetur etc. Bochart. hieroz. Part. poster. l. 6. c. 7. Vide etiam in voce Satyrus; it. supra ubi de Faunis ficariis, et voce Hircipili.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.